monumenta.ch > Plinius > sectio 76

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 76
{XVI} vestigia complurium incohatarum extant. una est in Arsinoite nomo, duae in Memphite, non procul labyrintho, de quo et ipso dicemus, totidem ubi fuit Moeridis lacus, hoc est fossa grandis, sed Aegyptiis inter mira ac memoranda narrata. harum cacumina CC cubitu extra aquam eminere dicuntur. reliquae tres, quae orbem terrarum inplevere fama, sane conspicuae undique adnavigantibus, sitae sunt in parte Africae monte saxeo sterilique inter Memphim oppidum et quod appellari diximus Delta, a Nilo minus IIII milia passuum, a Memphi VII D, vico adposito quem vocant Busirin; in eo sunt adsueti scandere illas.